Ezra 3

BEDA in Esdram, tom. 2. Qui apud nos October prae caeteris legali observatione solemnis, in quo etiam celebrata est dedicatio templi. Congrue ergo cum primo civitates suas intrassent et mansiones sibi providissent, mox in Jerusalem confluxerunt, et altare construxerunt, et eo tempore quo templum cum altari et omnibus vasis olim consecratum est, et quo ad diem consecrationis annuatim venire solebant. Mystice. Septimus mensis gratiam Spiritus sancti significat. In hoc mense post captivitatem de civitatibus nostris in Jerusalem convenimus, cum ablatas sordes vitiorum post inchoationem bonorum operum majore ejusdem Spiritus gratia illuminamur, et in amore supernae pacis, quae in vera unitate est, accendimur. Jerusalem enim visio pacis dicitur. De tribu sacerdotali, quae significat Christum verum sacerdotem, qui in sanguine suo nos a peccatis lavit, et assistit nunc vultui Dei pro nobis. De quibus dicitur: Matth. 28.. Hi sunt in Ecclesia altiores, et Christo familiarius inhaerentes, Ecclesiam aedificant. Toti etiam dicitur Ecclesiae: I Petr. 2.. Sunt enim electi membra summi sacerdotis, corpora sua offerentes hostiam vivam. BED., ubi supra. Magna provisione primo altare aedificaverunt, etc., usque ad sed Christum apud Patrem advocatum non habuerunt. ID., ibid. Corda scilicet electorum ad suscipienda fidei sacramenta praeceptis magistorum quasi ferramentis fabrorum praeparata, etc., usque ad cum fideles corda et corpora ad exercendum operando quod credunt, humili intentione submittunt. BEDA., ibid. Mane et vespere offerimus holocaustum Domino super altare ejus, etc., usque ad juxta illud: Psal. 140.. ID., ibid. Qui de Babylone in Jerusalem ascenderant, etc., usque ad et alibi: Hebr. 13.. Quae Graece scenophegia, id est fixio tabernaculorum dicitur, quae incipit quinto decimo die mensis septimi, et durat septem diebus: in quibus praecepit Dominus populum in tabernaculis habitare, et quotidie legem scrutantes holocausta Domino offerre: quia quondam in tabernaculis scilicet morabantur in solitudine praedicante legem Mosi, et crebro sibi Deo apparente, diu exspectantes promissam requiem, ne unquam scilicet tanti beneficii gratia in oblivionem veniret. Quia quidquid inordinate geritur, meritum perfectionis amittit: quia honor regis judicium diligit. Quae enim in honorem summi regis agimus certi, necesse est discretione judicii, quando vel quantum sint agenda, distinguamus. etc. Scilicet initiis mensium in ortu lunae, a quo semper Hebraei menses incipiebant, nullos menses exceptis lunaribus habentes: unde pro Kalendis Graeci melius neomenias, id est novilunia vocant. Si autem menses propter dies triginta quibus implentur, significant plenitudinem operum lucis, quando in fide sanctae Trinitatis Decalogi praecepta perficimus, quid exordia mensium, in quibus luna, ut denuo luceat, nuper a sole dicitur accendi, nisi initia designant bonae operationis, quae donante conditoris gratia, quasi solis justitiae praesentia percipimus? Ob cujus significantiam divinae illustrationis sine qua nihil boni inchoare vel perficere valeamus. Deus omnes Kalendas, id est exordia mensium celebrari praecepit; unde: Psal. 80.. Bene autem dicitur, quia peracta festivitate tabernaculorum filii transmigrationis faciebant holocaustum juge, etc. Quia postquam animus semel huic mundo perfecte abrenuntiaverit, oportet ut totum se impendat obsequio divinae voluntatis. Ab exordio divinae scilicet inspirationis, qua humana conscientia immutatur, et voluptatibus neglectis, in ea sola quae Domini sunt, inardescit, sicut apostoli qui Spiritu sancto inflammati, quasi holocaustum facti, omnibus linguis praedicabant magnalia Dei. Hinc apud Hebraeos septimus mensis novus annus vocatur: quia per Spiritum sanctum fidelibus datur, ut novum charitatis impleant mandatum, et canticum novum in aedificatione domus Dei reddant. Notandum autem quod mense septimo congregatus est populus in Jerusalem, et congregatis omnibus Josue Zorobabel cum fratribus suis altare aedificasse, et a primo die septimi mensis holocaustum obtulisse referuntur: unde colligitur hoc altare ex lapidibus impolitis citissime compositum: non sicut olim de ligno fabrefactum, et aereis laminis coopertum. Non enim aliter etiam plurima fabricantium turba instante potuit una die incipi et perfici, et ad offerendum holocaustum praeparari. In libro enim Machabaeorum de lapidibus factum dicitur: I Mach. 4.. Notandum quod initium quintae aetatis sicut quatuor praecedentium oblatis Domino holocaustis consecratur. In prima enim protomartyr Abel primus omnium electorum de primogenitis ovium Deo holocaustum obtulit et ingressum nascentis saeculi primo hostiis pecorum, tandem proprio cruore dedicavit. Secundae aetatis ortum Noe oblatis Deo holocaustis de his quae fuerant in arca consecravit. Tertiam aetatem Melchisedech et Abraham hic in pane et vino, ille proprio filio oblato sacrarunt. Quartam aetatem David Domino consecravit, aedificato altari in area Hornae Jebusaei, et oblatis Deo holocaustis, quibus eum quem populum numerando offenderat placaret; ubi Abraham perhibetur filium obtulisse, et post aedificato a Salomone templo altare holocaustorum constat esse locatum. Quintae nunc aetatis exordium Josue et Zorobabel aedificato ibidem altari, et oblatis Deo holocaustis, mox excusso captivitatis jugo obtulerunt, et postea jugi holocausto Dominum sibi placaverunt. Haec omnia in figura praecesserunt ejus qui in sexta aetate hostia suae carnis totum mundum redemit. BEDA ubi supra. Qui de captivitate liberati Jerosolymam venerant, etc., usque ad Fundatio templi illos significat, qui nuper conversi locum praeparant Domino in se; unde: etc. I Cor. 6. ID., ibid. Latomi sunt in constructione domus Dei, qui corda proximorum docendo vel increpando instruunt, etc., usque ad et tabernaculum de cortinis et tabulis compositum. ID., ibid. Caementarii sunt praedicatores, qui dum eos quos bonis operibus instituunt, copula charitatis ad invicem nectunt, quasi quadratos politosque lapides, ne ordinem compositionis reserant caementi infusione conjungunt, dicentes: etc. I Petr. 4.. Inde Paulus: Col. 3.. ID., ibid. Sidonii quoque et Tyrii praedicatores repraesentant, qui homines in gloria quondam saeculi sublimes et candidos securi sermonis Dei, de statu primae conversationis dejiciunt, ut salubriter prostratos, et quasi ab humore corruptivo ingeniti sensus excoctos, ab omni vitiorum fortitudine corrigant, et in ornatum vel in munimentum Ecclesiae exigunt. Unde in psalmo qui inscribitur in consummatione tabernaculi: Psal. 2.. BEDA.,ibid. Dant principes patrum, etc., usque ad quia pressuram in mundo habent, quamvis confidentes, quia Dominus vicit mundum. ID., ibid. Deferunt ligna excisa in mare, etc., usque ad et per reconciliationem sacerdotum Ecclesiae aggregamur. Unde scilicet per terram ad opus templi deferrentur, sicut in prima templi structura factum est, sed Salomon regali potentia a rege Hiram quae voluit, facile obtinuit: hi autem de captivitate redeuntes et regni potentiam non habentes cuncta emebant. BEDA ubi supra. Cum supra dicatur quod septimo mense venerunt in Jerusalem, etc., usque ad aut resurrectionem corporum quam bene operantes speramus, denuntiat. Locum scilicet templi quo templum aedificare cupiebant. Falluntur enim Judaei qui dicunt nunquam parietes templi, sed solum tectum a Chaldaeis fuisse subversum, cum pateat Esdram filium transmigrationis templum fecisse a fundamentis. Magna devotio totius populi. Gaudebant enim se de captivitate rediisse, et quantum superbae civitatis flagitia horrebant, tantum Jerusalem videre cupiebant decorem: quantum fana abominabantur, tantum templum Dei restaurari conabantur. Sic non solum episcopi et presbyteri plebem fidelium, id est Dei domum debent aedificare, sed etiam populus de captivitate vitiorum ad visionem verae pacis vocatus, ministerium verbi ab his qui docere noverunt, debet eligere, qui scilicet ministri verbi, id est Levitae a viginti annis et supra constituuntur: quia tales sunt ad praedicandum constituti et praeferendi, qui Decalogum non solum faciendo auditoribus ostendant, sed etiam puritatem et integritatem cordis in conspectu Dei intemeratam custodiant. BEDA ubi supra. Non est dubitandum ibi statum Ecclesiae per spiritum sumere projectum, etc., usque ad Zorobabel vero de tribu regia orti sunt. ID., ibid. Non filius Josedec, etc., usque ad Laudant etiam per manum David regis, cum opera Christi quae per carnem gessit, diligenter attendunt et imitantur, quantum possunt. ID., ibid. Magna omnium personarum devotio ostenditur, cum fundato templo omnes juxta gradum suum misericordiam Domini laudant. Sacerdotes quidem sanctis vestibus ornati, sicut adhuc stante templo consueverant, tubis personantes et cor populi ad suavitatem supernae laudis accendentes; Levitae in cymbalis bene sonantibus hymnos Domino concinentes; populus communi clamore Deum laudando affectum cordis ostendens. In organis, scilicet quae ipse fecit, vel psalmis quos instituit, vel quia David in collocatione arcae principem fecit ad confitendum Domino, Asaph et fratres ejus, ut Verba Dierum testantur, de quo rursum dicitur: quia filii ejus sub manu ipsius erant prophetantes juxta regem I Paral. 15, 16.. Merito hic cum filii Asaph laudarent et confiterentur Domino per manum David, juxta dispositionem ejus hoc fecisse intelligendi sunt. BEDA ubi supra, scilicet cernentes quantum pauperies illius temporis a magnifica quondam Salomonis potentia, qua prius templum fundatum est, distaret, etc., usque ad In secunda Christus et apostoli gratiam Novi Testamenti et regni coelestis introitum nuntiant. ID., ibid. Flebant in aedificatione templi spiritualis, etc., usque ad nec inter augmenta piorum desunt tentamenta pravorum, qui vel bonum ficte ostendendo, vel aperte malum ingerendo, sanctos laedere conentur. .